monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p14, XXII. Eventus varii post captionem regis Stephani. Finis huiusce Operis. Piae meditationes.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER DECIMUS TERTIUS., , XXI. Turbationes et rebelliones in Anglia. Stephanus rex captus est in Anglia ab Andegavensibus. <<<    

XXII. Eventus varii post captionem regis Stephani. Finis huiusce Operis. Piae meditationes.

1  Infortunium regis luctum peperit clericis et monachis populisque simplicibus, quia idem rex humilis et mansuetus erat bonis ac mitibus, et, si dolosi optimates paterentur, abolitis suis pravis conatibus, liberalis tutor patriae fuisset ac benevolus. 2  Cives autem Lincolniae qui regi, ut oportuit, domino suo faverant, omnimodis ut victoriam cessisse adversariis audierunt, domos suas et uxores cum omnibus rebus suis diffidentes dereliquerunt, et ad vicinum flumen, ut exsilium petentes salvarentur, confugerunt. 3  Qui dum repente conglobati ad scaphas venissent, nimiaque sui multitudine cymbas implessent, metuque mortis attoniti inordinate se habuissent, et posteriores cum impetu super priores irruissent, statim naviculae versatae sunt, et pene omnes, qui intraverant, ut quidam asserunt, fere quingenti nobiles cives interierunt. 4  In conflictu bellico non tanti corruerunt. 5  Guillelmus quidam famosus optio ex parte regis occisus est, qui nepos fuerat Goiffredi Rothomagensis archiepiscopi. 6  De aliis vero, ut autumant qui interfuerunt, non plusquam centum mortui sunt. 7  Porro Rannulfus comes aliique victores urbem introierunt, totamque ut barbari depopulati sunt, et residuos cives quos invenire vel capere potuerunt, diversis mortium generibus, absque respectu pietatis, ut pecudes mactaverunt. 8  Peracta itaque pugna et capto rege, dissensio magna facta est in Anglorum regno. 9  Henricus enim Guentonensis episcopus ad Andegavos se protinus convertit, et comitissa in urbe regali favorabiliter recepta, fratrem suum regem et omnes qui de parte eius erant omnino deseruit. 10  Gualerannus autem comes, et Guillelmus de Guarenna, et Simon aliique plures reginae adhaeserunt, et pro rege suisque haeredibus viriliter pugnaturos se spoponderunt. 11  Sic admodum malitia hinc et inde passim multiplicata est, et rapinis et incendiis hominumque caedibus Anglia repleta est; et quae olim ditissima affluens fuerat, nunc miserabiliter desolata est. 12  Ioffredus autem Andegavensis comes, ut uxorem suam vicisse audivit, protinus in Normanniam venit, legatos ad proceres direxit, ac ut munitiones suas sibi dederent et pacifici essent iure requisivit. 13  Primus in sequenti quadragesima Rotrocus Moritoniae consul pacem cum illo fecit; et rupto foedere quod cum rege pepigerat, auxilium suum Andegavensibus exhibuit. 14  Occasionem namque irae contra regem nuper ceperat, quod ipsum pro ereptione Richerii nepotis sui requisierat, sed nihil per ipsum impetraverat. 15  Richerius siquidem de Aquila Dominico in Septembri, dum B. Mariae Nativitas celebraretur, cum L militibus in Angliam pacifice pergebat. 16  Cumque ad burgum qui Lira dicitur, inermis pervenisset, a Rodberto de Belismo qui insidiabatur itineri eius, subito captus est, cum quo firmam pacem habere sperabat. 17  Denique Britolii sex mensibus in carcere fuit; et praefatus praedo cum nimia tyrannide terram eius rapinis et incendiis sine causa devastavit. 18  Rotrocus ergo comes avunculus eius de tanta rabie multum doluit, et nepotem suum de vinculis, et honorem eius ab inimicis eruere concupivit; ideoque cum armatis frequenter explorare occursus eius summopere curavit. 19  Tandem in fine Octobris, volente Deo, praedonibus cum valida manu occurrit; Rodbertum et Mauricium fratrem eius aliosque plures comprehendit; quibus dire, ut iustum est, incarceratis, magnam securitatem innocuis pagensibus contulit. 20  In medio Quadragesimae principes regionum Moritoniae convenerunt, et colloquium de negotiis reipublicae habuerunt. 21  Ibi Hugo Rothomagensis archiepiscopus atque Normanni Thedbaldum comitem adierunt, eique regnum Angliae et ducatum Normanniae obtulerunt. 22  Ille vero tantarum, ut prudens et religiosus, praegravari curarum pondere refutavit, sed Ioffredo, Henrici regis genero, interpositis quibusdam conditionibus, regium ius concessit, ita videlicet ut Turonicam urbem, quae de feudo eius erat, sibi dimitteret, fratremque suum regem de vinculis absolveret, et pristinum honorem quem, vivente avunculo suo, habuerat, ipsi et haeredi eius ex integro restitueret. 23  Tunc Rodbertus, Legrecestrae comes, cum Rotroco foedus iniit, et Richerium de Aquila, rogatu consulum qui aderant, liberavit; pacem quoque cum Andegavensibus, donec de Anglia remearet, sibi et Gualeranno fratri suo procuravit. 24  Vernolienses autem oppidani, in quorum conventu XIII millia hominum computabantur, qui olim pro rege terribiliter frendebant et minitabantur, considerantes quod Andegavensibus iam plures cederent qui dudum obstiterant, emolliri a pristino rigore coeperunt, et munitione reddita, dominatum Ioffredi consulis et Mathildis susceperunt. 25  Sic non multo post municipes de Nonencorte fecerunt. 26  Ioannes vero Lexoviensis episcopus iam grandaevus et multa expertus diuturnitate, sine spe alicuius auxilii guerram Andegavorum nolens tam diu sufferre, maxime cum videret illos cis Sequanam passim praeeminere, et plura vicinorum oppida pacifice sibi subiicere, consultu amicorum in ultima septimana Quadragesimae pacem fecit cum comite. 27  Deinde ante Pentecosten Cadomo reversus Lexovium, ex nimio aestu et labore infirmatus est; et post aegrotationem unius hebdomadis, XXXIV episcopatus sui anno, XII Kalendas Iunii defunctus est. 28  Tunc Rotrocus, Ebroicensis episcopus, et Rannulfus Uticensis abbas, aliique dioecesis suae abbates convenerunt, et in basilica S. Petri apostoli corpus eius ante aram S. Michaelis ad aquilonalem plagam sepelierunt. 29  Tunc Ludovicus Iuvenis, Francorum rex, ingentem exercitum congregavit, ac ad festivitatem S. Ioannis Baptistae Tolosam obsidere perrexit, et in consulem Andefonsum Raimundi filium praeliari contendit. 30  Ecce senio et infirmitate fatigatus, librum hunc finire cupio, et hoc ut fiat pluribus ex causis manifesta exposcit ratio. 31  Nam sexagesimum septimum aetatis meae annum in cultu Domini mei Iesu Christi perago, et dum optimates huius saeculi gravibus infortuniis sibique valde contrariis comprimi video, gratia Dei roboratus, securitate subiectionis et paupertatis tripudio, en Stephanus rex Anglorum in carcere gemens detinetur, et Ludovicus, rex Francorum expeditionem, agens contra Gothos et Guascones, pluribus curis crebro anxiatur; en praesule defuncto, Lexoviensis cathedra caret episcopo, et quando vel qualem habitura sit pontificem nescio. 32  Quid amplius dicam? Inter haec, omnipotens Deus, eloquium meum ad te converto, et clementiam tuam ut mei miserearis dupliciter exoro. 33  Tibi gratias ago, summe rex, qui me gratis fecisti, et annos meos secundum beneplacitam voluntatem tuam disposuisti. 34  Tu es enim rex meus et Deus meus, et ego sum servus tuus, et ancillae tuae filius, qui pro posse meo a primis tibi vitae meae servivi diebus. 35  Nam Sabbato Paschae apud Attingesham baptizatus sum, qui vicus in Anglia situs est super Sabrinam ingentem fluvium. 36  Ibi per ministerium Ordrici presbyteri ex aqua et Spiritu sancto me regenerasti, et mihi eiusdem sacerdotis, patrini scilicet mei, nomen indidisti. 37  Deinde, cum quinque essem annorum, apud urbem Scrobesburiam scholae traditus sum, et prima tibi servitia clericatus obtuli in basilica sanctorum Petri et Pauli apostolorum. 38  Illic Signardus insignis presbyter per quinque annos Carmentis Nicostratae litteras docuit me, ac psalmis et hymnis, aliisque necessariis instructionibus mancipavit me. 39  Interea praedictam basilicam super Molam flumen sitam, quae patris mei erat, sublimasti, et per piam devotionem Rogerii comitis venerabile coenobium construxisti. 40  Non tibi placuit, ut illic diutius militarem, ne inter parentes, qui servis tuis multoties oneri sunt et impedimento, paterer inquietudinem, vel aliquod detrimentum in observatione legis tuae per parentum carnalem affectum incurrerem. 41  Idcirco, gloriose Deus, qui Abraham de terra patrisque domo et cognatione egredi iussisti, Odelerium patrem meum aspirasti, ut me sibi penitus abdicaret, et tibi omnimodis subiugaret, Rainaldo igitur monacho plorans plorantem me tradidit, et pro amore tuo in exsilium destinavit, nec me unquam postea vidit. 42  Paternis nempe votis tenellus puer obviare non praesumpsi, sed in omnibus illi ultro adquievi, quia ipse mihi spopondit ex parte tua, si monachus fierem, quod post mortem meam paradisum cum innocentibus possiderem. 43  Gratanter facta inter me et te, genitore meo proloquente, conventione huiuscemodi, patriam et parentes, omnemque cognationem, et notos et amicos reliqui; qui lacrymantes et salutantes benignis precibus commendaverunt me tibi, o summe Deus Adonai! Orationes illorum, quaeso, suscipe, et quae mihi optaverunt, pie rex Sabaoth, clementer annue. 44  Decennis itaque Britannicum mare transfretavi, exsul in Normanniam veni, cunctis ignotus neminem cognovi. 45  Linguam, ut Ioseph in Aegypto, quam non noveram, audivi. 46  Suffragante tamen gratia tua, inter exteros omnem mansuetudinem et familiaritatem reperi. 47  A venerabili Mainerio abbate in monasterio Uticensi XI aetatis meae anno ad monachatum susceptus sum, undecimaque Kalendas Octobris Dominico clericali ritu tonsoratus sum. 48  Nomen quoque Vitalis pro Anglico vocamine, quod Normannis absonum censebatur, mihi impositum est: quod ab uno sodalium sancti Mauricii martyris, cuius tunc martyrium celebrabatur, mutatum est. 49  In praefato caenobio LVI annis, te favente, conversatus sum, et a cunctis fratribus multo plus quam merui, amatus et honoratus sum. 50  Aestus et frigora, pondusque diei perpessus in vinea Sorech inter tuos laboravi, et denarium, quem pollicitus es, securus, quia fidelis es, exspectavi. 51  Sex abbates quia tui fuerunt vicarii, ut patres et magistros reveritus sum, Mainerium et Serlonem, Rogerium et Guarinum, Richardum et Rannulfum. 52  Isti nempe Uticensi conventui legitime praefuerunt, pro me et pro aliis tanquam rationem reddituri vigilaverunt, intus et exterius solertiam adhibuerunt, nobisque necessaria, te comitante et iuvante, procuraverunt. 53  Idus Martii, cum XVI essem annorum, iussu Serlonis electi, Gislebertus Lexoviensis praesul ordinavit me subdiaconum. 54  Deinde post biennium, VII Kalendas Aprilis, Serlo Sagiensis antistes mihi stolam imposuit diaconi. 55  In quo gradu XV annis tibi libenter ministravi. 56  Denique XXXIII aetatis meae anno, Guillelmus archiepiscopus Rothomagi XII Kalendas Ianuarii oneravit me sacerdotio. 57  Eodem vero die CCXLIV diaconos, et CXX consecravit sacerdotes, cum quibus ad sanctum altare tuum in Spiritu sancto devotus accessi, iamque XXXIV annis cum alacritate mentis tibi sacra ministeria fideliter persolvi. 58  Sic, sic, Domine Deus, plasmator et vivificator meus, per diversos gradus mihi dona tua gratuito dedisti, et annos meos ad servitutem tuam iuste distinxisti. 59  In omnibus locis, ad quae iamdudum me duxisti, a tuis amari, non meritis meis, sed munere tuo me fecisti. 60  Pro universis beneficiis tuis, benigne Pater, tibi gratias ago, toto corde laudo et benedico, et pro innumeris reatibus meis misericordiam tuam flebiliter imploro. 61  Parce mihi, Domine, parce, et ne confundas me. 62  Ad infatigabilem bonitatem tuam pie plasma tuum respice et omnia peccata mea dimitte, et absterge. 63  Perseverantem in tuo famulatu da mihi voluntatem, viresque indeficientes contra versipellis Satanae malignitatem, donec adipiscar, te donante, perpetuae salutis haereditatem. 64  Et quae mihi, benigne Deus, hic et in futuro dari deposco, haec amicis et benefactoribus meis peropto. 65  Haec etiam cunctis fidelibus tuis secundum providentiam tuam concupisco; ad obtinenda perennia bona, quibus ardenter inhiant desideria perfectorum, quia nostrorum non sufficit efficacia meritorum. 66  O Domine Deus, omnipotens Pater, conditor et rector angelorum, vera spes et aeterna beatitudo iustorum, subveniat nobis apud te gloriosae intercessio sanctae Virginis et matris Mariae, et omnium sanctorum, praestante Domino nostro Iesu Christo, redemptore universorum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. 67  Amen.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER DECIMUS TERTIUS., , XXI. Turbationes et rebelliones in Anglia. Stephanus rex captus est in Anglia ab Andegavensibus. <<<    
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p14, XXII. Eventus varii post captionem regis Stephani. Finis huiusce Operis. Piae meditationes.'